PG 5 · cols. 993–994
Trajanus imperator, Rescriptum ad Plinium de Christianis (Plin. Epist. X, 97)
Editors' preface
Migne Reading Room
PG 5 · cols. 993–994
Editors' preface
(continued) ‹anchor: not on this page› · call in col 993
(continued) jam mors etiam fuit multorum bonorum conciliatrix; » quia hoc, nimirum, decretum mitiorem effecisset persecutionem, τὸν διωγμὸν μετριώτερον, ut in Trajani historia habet Zonaras. Sub tertio Trajani consulatu, qui in annum aerae Christianae incidit centesimum, C. Plinium Kalendis Septembribus consulatum suum honorarium iniisse, in primorum annorum Trajani tabella chronologica jam indicavimus; quo ipso etiam anno et die insignem illum panegyricum ad Trajanum ab ipso fuisse habitum, in ejusdem argumento confirmat Lipsius. Sub quarto tamen Trajani consulatu factum hoc vult Baronius: qui et anno proximo Plinium provinciam suscepisse administrandam, atque has ad Trajanum litteras dedisse existimat; indeque « erroris redargui jure posse » Eusebium sibi videri significat, apud quem positae eae fuerint anno « undecimo » ejusdem imperatoris, vel « decimo » potius, ut ex emendatioribus Eusebiani Chronici codicibus Josephus Scaliger edidit. Videatur ipse Baronius, ad annum Christi 104 (num. 1 et 5), quem aerae Christianae vulgaris 102 in Chronico suo recte numerat D. Petavius; licet ad eum historiam hanc non recte referat. Quam infirmis enim Baroniana, quam ille secutus est, sententia innixa fuerit fundamentis, a P. Halloixio pluribus jam pridem est ostensum, Notat. in Vit. Ignatii, cap. 14, quaest. 1. USSER.
(printed under page 503)
(26) ‹anchor: not visible (call above the page foot)› · call in col 993
(printed under page 503) (26) Plin. lib. x, epist. 97.
(26) Pliny, book 10, letter 97.
(printed under page 503)