Migne Reading Room

PG 40 · cols. 483–490 · Read from the page

Homilies

Homilies

Read from the page

This text was set from the scanned page and translated. It has been checked against the page, but it has not yet had the final review that verified works receive, and corrections may follow. A verified text will replace it, column by column.

PG 40:483Read from the page
tradiderit. Quod in carminibus denuo vaticinatur, et ceu entheo quodam furore percitus, poema suum his claudit :
handed down. Which he foretells anew in his poems, and as though stirred by a certain divine inspiration, closes his poem with these words:
. . . . . . Νεμέσσιος ὀβριμόθυμος Καππαδόκῃσι τάλαντα Δίκης ἰθεῖα τανύσσας, Οὐ χρυσὸν δολόεντα καὶ ἄργυρον, οὐδὲ μὲν ἵππους Εὐγενέτας, πτερόεντας, ἀοίδιμον εὖχος ἔχοντας, Ὤχετ' ἄγων· πλοῦτος γὰρ ἀνούτατος, ἀντὶ δὲ πάντων, Μάργαρον αιγλήεντα μέγαν ληΐσσατο Χριστόν.
... Stout-hearted Nemesius, having stretched straight the scales of Justice among the Cappadocians, went not away carrying deceitful gold and silver, nor yet high-bred, winged steeds possessing renowned glory—for wealth is unscathed—but in place of all things won for his prize the great, radiant pearl, Christ.
En virtute gravis meritisque Nemesius altis, Aequa Dices qui Cappadocum modo pondera librat, Atque idem justo trutinae se examine pensat. Non auri vis, non argenti sacra fames hunc Sollicitavit opum majorum ; sed nec honores, Praestantesque aliis genere et levitate caballos Vesano appetiit fastu atque cupidine inani. At pro divitiis et gazis deliciisque Omnibus, hic baccam radiantem, numen Iesu.
Behold Nemesius, weighty in virtue and lofty merits, who lately poised the even scales of Justice for the Cappadocians, and likewise weighed himself by the just test of the balance. Neither the power of gold nor the accursed hunger for silver tempted him with greater riches; nor yet did he crave honours and steeds surpassing others in breed and fleetness with mad pride and vain desire; but in place of all wealth and treasures and delights, he gained the radiant pearl, the Godhead of Jesus.
Haec ille. Atque horum virorum doctorum judicio haud equidem repugnaverim ; dummodo tamen admittant, Nemesium olim Cappadociae praefectum, ab ethnica superstitione ad Christi fidem conversum, Emesenae Ecclesiae regimen deinceps suscepisse : his enim insignibus ornatum fuisse auctorem nostrum, cum ex pluribus vetustis codicibus mss., tum ex antiquis ecclesiasticis scriptoribus superius relatis comprobavimus.
Thus he writes. And for my part I would by no means oppose the judgement of these learned men, provided only they grant that Nemesius, once prefect of Cappadocia, converted from pagan superstition to the faith of Christ, subsequently undertook the government of the Church of Emesa; for that our author was adorned with these distinctions we have proved both from several ancient manuscript codices and from the ancient ecclesiastical writers cited above.
IV. His positis, jure optimo recensendus videtur Nemesius noster inter praecipuos saeculi IV Ecclesiae doctores, qui religionem Christianam summo studio defendendam suscepere. In suo enim libro De natura hominis, ut ex capitum elencho in primis colligitur, animae immortalitatem adversus philosophorum errores solide probat atque confirmat ; fati necessitatem acriter oppugnat ; voluntatis libertatem strenue vindicat ; Dei providentiam luculenter astruit ac tuetur ; divinaeque sapientiae, bonitati atque potentiae praeclara passim testimonia perhibet. «Ipsius denique scripti character,» ut cum viro erudito loquar, «nobilissimorum ingeniorum feracissimum illud saeculum sapit ; ubi ethnicismus jam exspiraturus ultimos suos conatus explicans, sub Hieroclis, Plotini, Jamblici, Porphyrii et reliquorum qui ab Eunapio memorantur, praesidiis philosophiam Christianismo opposuit : ut ex altera parte eadem tempestate auspiciis non minoribus, ab Athanasio, Basilio, Ephremo Syro, Nysseno, Nazianzeno, Epiphanio, idem Christianismus philosophiae etiam suppetiis defendebatur. Ad haec si lectionis varietas, verborum delectus, rationum pondus, judicii tenor, methodi ordo, disputandi acumen, argumenti demum dignitas tractatum aliquem lectoribus suis conciliare poterit ; utique hic fuerit longe commendatissimus. » Haec aliaque plura vir eruditus. Atque hinc proinde accidisse arbitror, ut celebres aliquot prisci aevi scriptores, Julianus Pomerius, Joannes Damascenus, Elias Cretensis, Meletius monachus, Joannes Grammaticus, operis Nemesiani praestantia permoti, dissimulato licet auctoris nomine, non modo periodos plurimas, sed solidas etiam paginas suis scriptis intexuerint : ut hic interim praeteream, unam et alteram ejusdem operis laciniam inter Nysseni litterarum monimenta immerito etiamnum reperiri.
IV. These points being established, our Nemesius seems with very good right to be reckoned among the foremost doctors of the fourth-century Church who undertook with the utmost zeal to defend the Christian religion. For in his book On the Nature of Man, as is gathered first of all from the list of chapters, he solidly proves and confirms the immortality of the soul against the errors of the philosophers; vigorously combats the necessity of fate; strenuously vindicates the freedom of the will; lucidly establishes and upholds the providence of God; and everywhere bears illustrious witness to the divine wisdom, goodness, and power. «In fine, the character of the writing itself,» to speak with the learned editor, «savours of that age most prolific in noble minds, when paganism, now on the point of expiring, putting forth its last efforts under the protection of Hierocles, Plotinus, Iamblichus, Porphyry, and the rest who are commemorated by Eunapius, set philosophy in opposition to Christianity, while on the other side at that very same time, under no lesser auspices—by Athanasius, Basil, Ephrem the Syrian, Gregory of Nyssa, Gregory of Nazianzus, and Epiphanius—that same Christianity was defended even with the reinforcements of philosophy. Add to this that if variety of reading, choice of words, weight of arguments, steadiness of judgement, order of method, keenness of disputation, and finally dignity of subject can commend any treatise to its readers, assuredly this one will be by far the most worthy of commendation.» Thus far, with much else besides, writes that learned man. And hence accordingly I judge it came to pass that several celebrated writers of antiquity—Julianus Pomerius, John of Damascus, Elias of Crete, Meletius the Monk, and John the Grammarian—moved by the excellence of Nemesius's work, albeit concealing the author's name, wove not merely very many sentences, but even whole pages into their own writings; to pass over here in the meantime the fact that one or two fragments of that same work are undeservedly found even to this day among the literary monuments of Gregory of Nyssa.
NEMESIUS EMESENUS
Nemesius of Emesa
DE NATURA HOMINIS.
On the Nature of Man.
POST EDITIONEM ANTVERPIENSEM ET OXONIENSEM, ADHIBITIS TRIBUS CODD. AUGUSTANIS, DUOBUS DRESDENSIBUS, TOTIDEMQUE MONACHIENSIBUS, NEC NON DUABUS VETUSTIS VERSIONIBUS LATINIS, CONONIS ET VALLAE, DENUO MULTO QUAM ANTEA EMENDATIUS EDIDIT ET ANIMADVERSIONES ADJECIT CHRISTIANUS FRIDERICUS MATTHAEI, PROFESSOR VITEMBERGENSIS ET COLLEGG. IMPERIALL. ROSSICORUM ASSESSOR.
After the Antwerp and Oxford Editions, Employing Three Augsburg Manuscripts, Two Dresden Manuscripts, and as Many Munich Manuscripts, Together with Two Ancient Latin Versions, Those of Cono and Valla, Newly Edited Much More Accurately than Before, with Critical Notes Added, by Christian Friedrich Matthaei, Professor at Wittenberg and Assessor of the Imperial Russian Colleges.
(Halae Magdeburgicae, apud Joan. Jac. Gebauer, MDCCCII.)
(Halle in Magdeburg, published by Johann Jakob Gebauer, 1802.)
PRAEFATIO.
Preface.
LECTORIBUS DOCTIS ET BENEVOLIS S. P. D. CHR. FR. MATTHAEI.
Christian Friedrich Matthaei Sends Hearty Greetings to Learned and Kindly Readers.
Quae de Nemesio post duos superiores editores dicta sunt a Fabricio, Bruckero, Hallero et
What has been said concerning Nemesius after the two earlier editors by Fabricius, Brucker, Haller, and
Notes, col. 483

On the reading

Printed αιγλήεντα, for αἰγλήεντα.

PG 40:485Read from the page
Schroeckhio, summis viris, ea hic, ut nota, praetermittenda judicavi. Solum hoc noto, me trrius codicibus Augustanis, duobus Dresdensibus, totidemque Monachiensibus, ac praeterea duabus priscis Cononis et Vallae Latinis versionibus instructum ad hanc editionem accessisse. His autem copiis, de quibus paulo inferius dixi latius, ita usus sum, ut textum, quem vocant, Graecum, ab Ellebodio ex duobus valde vitiosis codicibus editum, adeoque multis in locis corruptum, ab editore Oxoniensi vero vix quinquies correctum, quantum fieri posset, emendatiorem ederem. Eo ergo spectat animadversionum mearum pars maxima. Ut autem lectores scirent, quid in perpetua oratione mutaverim et correxerim, eam ob causam ubique ante animadversiones meas notavi lectiones Ellebodii a meis discrepantes. De singulis vocabulis ac formis dicendi non, nisi ubi necesse fuit, monui ; nam dicendi genus Nemesii, in tanta etiam rerum et sententiarum subtilitate et difficultate, ad intelligendum valde est apertum atque expeditum. Priscorum enim sapientum quilibet ingeniosissimus et doctissimus tum demum arbitrabatur licere sibi nomen suum profiteri inter philosophos, si quae ipse subtiliter et acute animadvertisset aut excogitasset, oratione posset exponere eleganti, culta et perspicua. Quodsi tamen acciderit, ut adolescentulorum aliquis in Graecis haereat aut dubitet, eo in loco autem nihil a me monitum sit, Ellebodii interpretatione Latina pro commentario uti poterit. Eam igitur vel hanc ob causam immutatam servavi, nisi ubi ad textum Graecum, a me auctoritate codicum correctum, conformanda atque immutanda fuit. Scriptores veteres ab Nemesio laudatos saepius ac diligentius in animadversionibus notassem, nisi ita eos laudasset, ut sententias potius, quam verba, retulerit. Inde etiam accidit, ut nec editor Oxoniensis accurate et definite loca ista indicare potuerit. Joannem Damascenum, qui multa ex Nemesio hausit, satis curiose videor notasse. Gregorium Nyssenum etiam, inter cujus opera caput secundum et tertium legitur, diligenter comparavi. Anastasium Sinaitam ex bibliotheca Noesseltii, summi viri, accepit et in usum meum duas quaestiones examinavit Gregorius Gottlieb Wernsdorfius, vir eruditissimus, qui nunc Halae commoratur. Sed Juliano Pomerio, Elia Cretensi, Meletio Monacho et Joanne Philopono, qui in nonnullis locis adhiberi potuissent, hic Vitembergae, ut credibile est, prorsus carui. Verumtamen nec Lipsiensis bibliotheca academica opem mihi ferre potuit. Viros doctos ergo, qui copiosioribus bibliothecis instructi mihi bene cupiunt et de hac editione mea palam judicium laturi sunt, humanissime rogo, ut saltem Joannis Philoponi Commentarium in tres libros Aristotelis De anima consulant propter locum Ammonii pag. 41, edit. Oxon. Locus iste fortasse reperietur in editione Veneta folio o, pag. 13, aut folio q, pag. 5. Hoc unum praeterea addo, quod tamen nemo ita dictum putet, ut aut mihi aliquid ambitiosius arrogarem, aut Nemesio ten ere gratificarer. Legi philosophorum Graecorum multas de his ipsis rebus tam veras, quam mirabiles sententias, item scriptores ecclesiasticos Graecos bene multos, in his Basilium M., Gregorium Nyssenum, Chrysostomum, Theodoretum, atque Origenem etiam, qui singulatim eadem argumenta ornate copioseque exposuerunt. Sed ista junctim omnia, multorum antiquiorum refutatis erroribus, uno hoc libello brevius, accuratius et subtilius a Nemesio explicata sunt. Quae vero ea sunt ? Scilicet ea, quae homini, ut homini, scitu sunt maxime necessaria, quaeque ad recte, tranquille, constanter, sapienter beateque vivendum permultum valent. Neque enim dubito quin is qui hunc libellum attentius legerit ac penitus intellexerit, multum se ad Christianam sapientiam, virtutem, pietatemque profecisse profiteatur. Quod quidem commodum ut ad lectores omnes redundet, ex animo opto. Scribebam Vitembergae d. 6 Mart. 1801.
Schröckh, men of the highest eminence, I judged should be passed over here as well known. Only this I note, that I approached this edition furnished with three Augsburg manuscripts, two Dresden manuscripts, and as many Munich manuscripts, and besides with the two ancient Latin versions of Cono and Valla. Of these resources, concerning which I have spoken at greater length shortly below, I made such use as to publish, as far as could be done, a more accurate edition of what they call the Greek text, which had been edited by Ellebodius from two exceedingly faulty manuscripts and was consequently corrupt in many places, yet had been corrected scarcely five times by the Oxford editor. To this end, therefore, the greatest part of my critical notes is directed. Moreover, in order that readers might know what I altered and corrected in the continuous discourse, for that reason I everywhere noted before my remarks the readings of Ellebodius that differed from mine. Concerning individual words and forms of expression I gave notice only where it was necessary; for Nemesius's style of writing, even amid such subtlety and difficulty of subjects and thoughts, is exceedingly clear and straightforward to understand. Indeed, every most gifted and learned man among the ancient sages judged that only then was he entitled to profess his name among philosophers if he could set forth in elegant, polished, and perspicuous speech what he himself had subtly and acutely observed or devised. Yet if it should happen that some young student hesitates or doubts over the Greek where no note has been given by me, he will be able to use Ellebodius's Latin translation in place of a commentary. Even on this account, therefore, I preserved it unchanged, except where it had to be conformed and altered to match the Greek text corrected by me on the authority of the manuscripts. I would have noted more frequently and diligently in my remarks the ancient writers cited by Nemesius, had he not cited them in such a manner as to report their thoughts rather than their exact words; whence it also came about that not even the Oxford editor was able to indicate those passages accurately and definitely. John of Damascus, who drew much from Nemesius, I think I have noted with sufficient care, and I also diligently compared Gregory of Nyssa, among whose works the second and third chapters are read. Gregor Gottlieb Wernsdorf, a most learned man who now resides at Halle, received Anastasius of Sinai from the library of the eminent Nösselt and examined two questions for my use. As for Julianus Pomerius, Elias of Crete, Meletius the Monk, and John Philoponus, however, who might have been employed in several places, here at Wittenberg, as may readily be believed, I was altogether deprived of them; nor indeed could the University Library of Leipzig afford me help. I therefore most courteously ask learned men who, equipped with richer libraries, wish me well and are going to pronounce public judgement upon this edition of mine, at least to consult John Philoponus's Commentary on the Three Books of Aristotle On the Soul on account of the passage of Ammonius at p. 41 of the Oxford edition; that passage will perhaps be found in the Venice edition at folio o, p. 13, or folio q, p. 5. This one thing besides I add, which however let no one suppose to be said as though I were either claiming too ambitiously anything for myself or rashly indulging Nemesius: I have read many sayings of the Greek philosophers on these very subjects as true as they are admirable, and likewise a great many Greek ecclesiastical writers—among them Basil the Great, Gregory of Nyssa, Chrysostom, Theodoret, and Origen as well—who severally expounded these same arguments with elegance and abundance; yet all those points together, once the errors of many of the ancients have been refuted, have been explained by Nemesius in this single little book more briefly, more accurately, and more subtly. And what points are these? Namely those which it is most necessary for man, as man, to know, and which avail very greatly towards living rightly, tranquilly, steadfastly, wisely, and blessedly. For I do not doubt that whoever reads this little book attentively and thoroughly understands it will profess that he has advanced greatly towards Christian wisdom, virtue, and piety; which benefit I heartily wish may redound to all readers. Written at Wittenberg, 6 March 1801.
Notes, col. 485

On the reading

Printed trrius, for tribus.

Printed ten ere, for temere.

PG 40:487Read from the page
Ant. Editio Antverpiensis anni 1565, 8. Hanc curavit Nicasius Ellebodius, Casletanus, vir doctissimus, qui primus Graeca edidit ex duobus codicibus ac novam versionem Latinam adjecit. De utroque codice ita habet in praefatione : Μόλις ποτὲ δυσὶν ἐνετύχομεν ἀντιγράφοις, καὶ τούτοις ἀνηκέστως διεφθαρμένοις καὶ μυρίων ἁμαρτημάτων γέμουσιν. Οἷς ἐπιμελέστερον ἐπιβαλόντες, καὶ τῶν ἐν ἑκατέροις ἁμαρτημάτων ἐκ τῶν παρ' ἑκατέροις ὀρθῶς ἔχειν δοκούντων καταστοχασάμενοι, κἀκ τῶν ἐνόντων ἐπιδιορθώσαντες, ὑγιεστέραν παρὰ πολὺ τῆς προτέρας τὴν πραγματείαν παρεσκευάσαμεν. Ex his duobus ergo valde corruptis codicibus, ut ipse profitetur, orationem Graecam primus edidit ac pro viribus suis constituit. Discrepantes lectiones autem, certe notabiliores, margini editionis adjecit. Novam autem versionem Latinam addidit, quod versio Georgii Vallae minus ei probabatur. De ea enim ita censet in praefatione : Ὁ πρώην τὸ βιβλίον τοῦτο εἰς τὴν Ῥωμαίων διάλεκτον μετενεγκεῖν ἐγχειρήσας Γεώργιος ὁ Βάλλης, οὐ μᾶλλον ἡρμήνευσεν ἢ συνέχεε καὶ κατῄσχυνε τὸν φιλόσοφον, καθ' ἑκάστην σχεδὸν περίοδον τῆς τοῦ Νεμεσίου διανοίας ἀποπίπτων, κἀν τοῖς κατημαξευμένοις τουτοισὶ τῶν λέξεων σχήμασιν ὑπ' ἀμαθείας γελοίως ἀπαλλάττων. Hujus editionis exempla vidi duplicis generis, quae hoc solo inter se differunt, quod pagina 181 exempla, ut videtur, prius expressa, post finem orationis Graecae solum paginarum custodem, ut vocant, habent, nimirum hunc M 3. In exemplis autem aliquantulum post expressis, omisso isto custode, continuo post vocabulum τέλος notati sunt errores typothetae, quos in hac editione tacite correxi.
Ant. The Antwerp edition of the year 1565, octavo. Nicasius Ellebodius of Cassel, a most learned scholar, superintended this edition, and was the first to publish the Greek text from two codices and to subjoin a new Latin version. Concerning both codices he writes thus in his preface: Scarcely at length did we light upon two copies, and those incurably corrupted and teeming with countless errors. Applying ourselves to them more carefully, and conjecturing the errors in each from what seemed to stand rightly in either, and amending them so far as lay in our power, we have prepared the treatise in a far sounder state than the former one. From these two exceedingly corrupt codices, therefore, as he himself professes, he first published the Greek text and established it to the best of his ability. Variant readings, moreover, at least the more notable ones, he added in the margin of the edition. He also added a new Latin version, because the version of Giorgio Valla met less with his approval. For concerning it he judges thus in his preface: Giorgio Valla, who formerly undertook to render this book into the tongue of the Romans, confounded and disgraced the philosopher rather than translated him, falling short of Nemesius's thought in almost every period, and through ignorance coming off ludicrously even in these commonplace figures of speech. I have seen copies of this edition of two kinds, which differ from each other in this alone, that on page 181 the copies printed earlier, as it appears, have after the end of the Greek text only what they call the catchword of the pages, namely M 3; whereas in copies printed slightly later, with that catchword omitted, immediately after the word τέλος are noted the compositor's errors, which in this edition I have silently corrected.
Variantes lectiones utriusque codicis hic infra inter reliquas notavi addita nota Ant.
I have noted the variant readings of both codices below amongst the rest, adding the siglum Ant.
Ab hac editione prorsus non differunt repetitae
From this edition do not differ at all the reprinted
PG 40:488Read from the page
editiones in Auctario Ducaeno Bibliothecae Patrum Paris, 1624, t. II, p. 466 sqq. et in Bibliotheca Patrum Morelliana, Paris, 1644, t. XII, p. 708 sqq.
editions in Fronton du Duc's Auctarium to the Bibliotheca Patrum, Paris, 1624, vol. II, p. 466 ff., and in Morel's Bibliotheca Patrum, Paris, 1644, vol. XII, p. 708 ff.
Ox. Editio Oxoniensis e theatro Sheldoniano 1671, 8. Hujus editor, quem Fabricius putat fuisse Joannem Fellum, episcopum Oxoniensem, expressit editionem Ellebodii, paucissimis in textu, modo tacite, modo codicum auctoritate mutatis. Qui contulerit hanc editionem a pagina 82, et Ellebodii a p. 50, is inveniet, paginas utriusque editionis ab hoc loco ad finem convenire etiam in numero vocabulorum. Variantes lectiones editionis Antverpiensis prorsus neglexit, quod non debebat fieri. Ipse duos codices Oxonienses adhibuit, quos tamen octies solum, quasi obiter, laudavit. Versionem Latinam Ellebodii pluribus in locis ac plerumque temere mutavit, nec ea de re lectores admonuit. Praeterea in fine animadversiones nonnullas adjecit, in quibus fere notavit auctores a Nemesio laudatos. Singularia omnia hujus editionis suis locis indicavi in notis.
Ox. The Oxford edition from the Sheldonian Theatre, 1671, octavo. Its editor, whom Fabricius supposes to have been John Fell, Bishop of Oxford, reprinted the edition of Ellebodius, changing very few points in the text, sometimes silently, sometimes on the authority of manuscripts. Whoever compares this edition from page 82 with that of Ellebodius from p. 50 will find that from this place to the end the pages of both editions agree even in the number of words. He altogether neglected the variant readings of the Antwerp edition, which ought not to have been done. He himself employed two Oxford codices, which nevertheless he cited only eight times, as though in passing. In many places, and for the most part rashly, he altered the Latin version of Ellebodius, without warning his readers of the fact. Moreover, at the end he subjoined several observations, in which for the most part he noted the authors cited by Nemesius. All peculiarities of this edition I have pointed out in their proper places in the notes.
D. 1. Codex Dresdensis bibliothecae Electoralis 1. Hunc ego bis examinavi ad editionem Antverpiensem et Oxoniensem. Est membranaceus saec. XII, ut arbitror. Habet folia in-4° 81, seu, quaterniones decem et unum folium. Sed quaternio tertius temere insutus est post decimum. In secundo etiam dissuta sunt folia. In hoc a manu recentiori scriptum est : Ex bibliotheca Loescheriana Clodius comparavit; ab alia manu : Nemesii episcopi Tractatus de anima. Liber bonae notae DC annorum. Item in charta separatim adjecta legitur : Ex bibliotheca Seideliana Berol. redemit V. E. Loescherus D. constat 8 thaleris 18 grossis. Ex his ergo constat, hunc codicem primo emptum esse ex bibliotheca Seidelii Berolinensis a Valentino Ernesto Loeschero, superintendente quondam Dresdensi, deinde ex bibliotheca Loe-
D. 1. Dresden codex 1 of the Electoral Library. I collated this twice against the Antwerp and Oxford editions. It is of parchment, of the twelfth century, as I judge. It contains 81 quarto leaves, that is, ten quires and a single leaf. Yet the third quire has been carelessly sewn in after the tenth. In the second quire also the leaves have come unstitched. In this codex there is written by a more recent hand: Clodius acquired it from the Loescherian library; and by another hand: Treatise on the Soul by Bishop Nemesius. A book of good quality, six hundred years old. Likewise on a separately attached sheet one reads: V. E. Loescher, Doctor, bought it from the Seidelian library in Berlin; it cost 8 thalers, 18 groschen. From these notices it is clear, therefore, that this codex was first bought out of the library of Seidel of Berlin by Valentin Ernst Loescher, formerly superintendent at Dresden, and thereafter out of the library of Loescher
PG 40:489Read from the page
scheri a Clodio, bibliothecario quondam Dresdensi, in bibliothecam Electoralem. Marginibus codicis interdum ascripta sunt scholia, sed minoris pretii. Interdum etiam notantur variae lectlones. Habet etiam correctiones a manu recentiori, nonnunquam valde ineptas. In nonnullis partibus adesus est putredine. Tamen vel sic hic codex inter optimos numerandus est.
by Clodius, formerly librarian at Dresden, into the Electoral Library. Scholia are occasionally written in the margins of the codex, though of minor value. Occasionally variant readings are also noted. It also has corrections by a more recent hand, sometimes exceedingly foolish. In several parts it has been eaten away by rot. Even so, however, this codex is to be reckoned amongst the best.
D. 2. Codex Dresdensis Electoralis 2. Hic est chartaceus saec. XV. Habet tantum quinque folia in 8°. Continet capita a 35 ad 38, in quibus de fato exponitur. Satis diligenter scriptus est. Usus utriusque codicis Dresdensis contigit mihi beneficio Adelungii, viri illustris atque eruditissimi.
D. 2. Dresden codex 2 of the Electoral Library. This is of paper, of the fifteenth century. It contains only five octavo leaves. It comprises chapters 35 to 38, in which fate is expounded. It is written with fair diligence. The use of both Dresden codices fell to my lot through the kindness of Adelung, an illustrious and most learned gentleman.
A. 1. Illustris Augustanae reipublicae 1, in-folio. Is scriptus est in charta bombycina saec., ut videtur, XIV aut XV. Hunc Reiserus in Catalogo bibliothecae Augustanae notavit pag. 75, num. 5. Codex est optimae notae. Deficit tamen in fine capitis 41.
A. 1. Codex 1 of the illustrious Republic of Augsburg, in folio. It is written on cotton paper of the fourteenth or fifteenth century, as it appears. Reiser recorded it in his Catalogue of the Augsburg Library on page 75, no. 5. The codex is of excellent quality. It breaks off, however, near the end of chapter 41.
A. 2. Codex Augustanus 2, ap. Reiserum, p. 34, n. 13. Membranaceus in-8°, saec. XI aut XII. In hoc tamen folia in principio sunt chartacea XVII; item X, in fine capitis 33, uti in variis lectionibus notavi. Haec scripta sunt saec., ut videtur, XVI. Scriba fuit diligens, et Augustanum codicem 1, a quo fere non dissentit, diligenter expressit. In iis quae scripta sunt a manu prima in membranis, saepe peccatum est contra orthographiam. Tamen in hoc leguntur capita ultima, quae desunt in Augustano 1. Quinimo post finem capitis 44, legitur etiam aliud cum indice hoc : Ἐν τίνι τὸ ἡγεμονικὸν ἵδρυται. Incipit : Σιγάτω πᾶσα στοχαστικὴ ματαιολογία. Sed hoc sine ullo dubio auctorem habet Gregorium Nyssenum. Etsi autem hic codex nunc eumdem indicem habeat, quem Augustanus 1, tamen colligi possit hunc libellum in hoc codice olim tributum esse Gregorio Nysseno. Etenim post istud caput, quo auctior est hic codex, continuo a prima manu legitur libellus Gregorii Nysseni cum indice : Τοῦ αὐτοῦ Γρηγορίου Νύσσης, Περὶ ψυχῆς. Incipit : Ἐπειδὴ τοῦ ἀνθρωπίνου βίου πρὸς τὸν Θεὸν μετέστη ὁ πολὺς ἐν ἁγίοις Βασίλειος. Accedit, quod tertia manus isti ultimo capiti, de quo dixi, ascripsit : Τὸ παρὸν κεφάλαιον ιβʹ ἔστι τοῦ αὐτοῦ Νύσσης ἐν τῇ κατασκευῇ τοῦ ἀνθρώπου. Καὶ ὧδε μὲν οὐκ ἐγράφη τελείως, ἀλλ' ἐλλείπει μέρος.
A. 2. Augsburg codex 2, in Reiser, p. 34, no. 13. Of parchment, in octavo, of the eleventh or twelfth century. In this codex, however, seventeen leaves at the beginning are of paper; likewise ten at the end of chapter 33, as I have remarked in the variant readings. These were written in the sixteenth century, as it appears. The scribe was diligent, and carefully copied Augsburg codex 1, from which he scarcely differs. In those portions written by the first hand on parchment, faults against orthography are frequent. Nevertheless, in this codex are read the final chapters, which are wanting in Augsburg 1. Nay more, after the end of chapter 44 there is also read another chapter with this title: Wherein the ruling principle is seated. It begins: Let all conjectural vain-speaking keep silence. Yet without any doubt this has Gregory of Nyssa for its author. And although this codex now bears the same title as Augsburg 1, one may nevertheless gather that in this codex this little book was formerly attributed to Gregory of Nyssa. For after that additional chapter by which this codex is fuller, there is read immediately, by the first hand, a treatise of Gregory of Nyssa with the title: Of the same Gregory of Nyssa, On the Soul. It begins: Since from human life there departed unto God Basil, great amongst the saints. Added to this is the fact that a third hand wrote beside that last chapter of which I spoke: The present chapter 12 belongs to the same Gregory of Nyssa in On the Making of Man; and here indeed it has not been written out in full, but a portion is wanting.
Hos duos codices Augustanos, quos mihi liberalissime commodavit Hieronymus Andreas Mertens, vir celeberrimus et doctissimus, ipse comparavi mense Maio anni 1796, cum essem Augustae Vindelicorum. In eo tamen negotio multum adjutus sum opera Joannis Gottlob May, viri eruditissimi ac mihi amicissimi.
These two Augsburg codices, which Hieronymus Andreas Mertens, a most celebrated and learned scholar, most generously lent to me, I myself collated in the month of May of the year 1796, whilst I was at Augsburg. In that undertaking, however, I was greatly assisted by the help of Johann Gottlob May, a most learned gentleman and my very dear friend.
A. 3. Augustanus 3, secundum Reiserum pag. 88, num. 63. Hic codex propemodum me latuisset.
A. 3. Augsburg codex 3, according to Reiser, page 88, no. 63. This codex had very nearly escaped my notice.
Notes, col. 489

On the reading

Printed lectlones, for lectiones.

PG 40:490Read from the page
A Reisero enim sic notatus erat : Adamantionis capita philosophica. Cum ergo scirem, hunc Nemesii libellum Adamantio etiam in nonnullis codicibus tribui, ut in altero Oxoniensi, continuo ea de re consului Mayum meum, qui sine ulla mora hujus quoque codicis varias lectiones, a se diligentissime notatas, ad me transmisit. Constat iste codex, uti ex Mayo didici, foliis LXX, quorum quaelibet pagina habet versus 24. Forma est, ut vulgo vocant, 4 min., aut 8 maj. Scriptus videtur saec. XIV aut XV in chartis. Indicem habet : Ἀδαμαντίωνος λόγος κεφαλαιώδης. In principio et ante singula capita habet indices capitum, quos suis locis repetii. Deficit in verbis ὑπό τινων, καὶ μηδένα. Vide edit. Antverp. pag. 161, med. Primum caput inscribitur : Περὶ φύσεως ἀνθρώπου, qui est index totius libri in aliis codd. Codex est bonae notae. Interdum convenit notabiliter cum M. 1, interdum cum D. 1. Hujusmodi codicem ad manus etiam habuit editor Oxoniensis, unde nonnulla tacite emendavit.
For by Reiser it had been entered thus: Philosophical Chapters of Adamantion. Knowing therefore that in several codices, as in the second Oxford codex, this little book of Nemesius is also attributed to Adamantius, I straightway consulted my friend May on the matter, who without any delay sent on to me the variant readings of this codex as well, most diligently noted by himself. That codex consists, as I learnt from May, of seventy leaves, each page of which has 24 lines. Its format is, as they commonly call it, small quarto or large octavo. It appears to have been written on paper in the fourteenth or fifteenth century. It bears the title: Summary Discourse of Adamantion. At the beginning and before the individual chapters it has chapter headings, which I have repeated in their proper places. It breaks off at the words ὑπό τινων, καὶ μηδένα; see the Antwerp edition, page 161, middle. The first chapter is entitled: On the Nature of Man, which is the title of the entire book in other codices. The codex is of good quality. At times it agrees notably with M. 1, at times with D. 1. The Oxford editor also had a codex of this sort at hand, whence he silently emended several passages.
Praeterea, cum anno 1796 Monachii versarer, vidi etiam in bibliotheca Electorali duos codices Nemesii, quos tamen, aliis negotiis impeditus, comparare non potul. Alter est num. 29, chartaceus in-folio saec. XVI. Continet a folio 108 ad 159 : Νεμεσίου ἐπισκόπου Ἐμέσης Περὶ φύσεως ἀνθρώπου. Desinit capite 32, Περὶ τοῦ ἐκθυσίου, in verbis, ἐθῶν τὰ τοιαῦτα κατορθοῦται. Ejusdem nonnulla a capite 33 ad caput 37 verba ἐπιδέουσιν ἀπαράβατον, leguntur a folio 170 ad 175. Alter etiam chartaceus est in-folio saec. XVI, num. 100. Continet Nemesii capita de fato, etc., a capite 35 ad finem libri, a folio 152 ad 170. Deinceps legitur etiam Nemesii nomine liber De contemnenda morte, quem novissime Demetrii Cydonii nomine edidit Kuinoel, vir eruditissimus, Lipsiae 1786, 8. Equidem vero nullo modo mihi persuadere possum, ut credam, hunc quoque libellum esse Nemesii. Etenim et φράσις et συνθήκη et διάνοιαι sunt dissimillimae. Sententiarum vero diversitas maxime intelligitur ex duobus argumentis, quae uterque tractavit : alterum est, de immortalitate animi; alterum, de virtutibus et facultatibus, quibus homines caetera antecellunt animalia.
Moreover, whilst staying at Munich in the year 1796, I also saw in the Electoral Library two codices of Nemesius, which nevertheless, being hindered by other business, I was unable to collate. The one is no. 29, of paper, in folio, of the sixteenth century. It contains from folio 108 to 159: Of Nemesius, Bishop of Emesa, On the Nature of Man. It ends in chapter 32, On the Voluntary, at the words ἐθῶν τὰ τοιαῦτα κατορθοῦται. Several passages of the same author from chapter 33 to chapter 37, at the words ἐπιδέουσιν ἀπαράβατον, are read from folio 170 to 175. The other is likewise of paper, in folio, of the sixteenth century, no. 100. It contains the chapters of Nemesius on fate, etc., from chapter 35 to the end of the book, from folio 152 to 170. Thereafter there is also read under the name of Nemesius a book On Despising Death, which Kuinoel, a most learned scholar, very recently published under the name of Demetrius Cydones, Leipzig, 1786, octavo. For my own part, however, I can in no way persuade myself to believe that this little book too is by Nemesius. For the diction, the composition, and the thoughts are utterly dissimilar. And the diversity of views is chiefly understood from two subjects which both authors treated: the one is on the immortality of the soul; the other, on the virtues and faculties whereby human beings excel all other animals.
Con. notat versionem Latinam Joannis Cononis, quam hortante Beato Rhenano primum edidit Argentor. 1512, fol. Ego usus sum Gregorii Nysseni editione Latina Basil. 1562, ubi hic libellus legitur a pag. 471 ad 550. De indicibus et divisione totius operis, uti apud Cononem notantur, monui infra suis locis in notis. Cono nullum integrum exemplum Graecum habuit, sed tantum quaedam capita et fragmenta ex bibliotheca coenobii fratrum ord. divi Dominici Basileensi. Ergo versionem Burgundionis, quam haud dubie scriptam habuit, in multis pro arbitrio suo mutavit, adhibita tamen in nonnullis
Con. denotes the Latin version of Johannes Cono, which at the urging of Beatus Rhenanus he first published at Strasbourg, 1512, folio. I have used the Latin edition of Gregory of Nyssa, Basel, 1562, where this treatise is read from page 471 to 550. Concerning the headings and the division of the entire work, as they are marked in Cono, I have remarked below in their proper places in the notes. Cono had no complete Greek copy, but only certain chapters and fragments from the library of the friary of the Order of Saint Dominic at Basel. Accordingly, in many places he altered at his own discretion the version of Burgundio, which he undoubtedly had in manuscript, whilst nevertheless employing in several
Notes, col. 490

On the reading

Printed potul, for potui.

Printed ἐκθυσίου, for ἑκουσίου.