dictaremus. Exposit. psalmorum XLV et XLVII citatur lib. VII contra Celsum sub finem num. 31, his verbis: Τὸν αὐτὸν τρόπον καὶ ἡμεῖς τὰ περὶ τῆς ἁγίας καὶ ἀγαθῆς γῆς καὶ τῆς ἐν αὐτῇ πόλεως τοῦ Θεοῦ, οὐ κατὰ τὴν ἐνεστῶσαν νομίζοντες εἶναι πραγματείαν σαφηνίσαι, ὑπερτιθέμεθα εἰς τὰ ἐξηγητικὰ τῶν προφητῶν, ἀπὸ μέρους, κατὰ τὸ δυνατὸν ἡμῖν, διηγησάμενοι περὶ πόλεως Θεοῦ ἐν τοῖς πραγματευθεῖσιν ἡμῖν εἰς τὸν τεσσαρακοστὸν πέμπτον ψαλμὸν καὶ τὸν τεσσαρακοστὸν ἕβδομον ψαλμόν. « Sic et nos praesentis instituti non ducimus esse terrae sanctae et bonae et civitatis Dei quae in illa est, explicationem: acturi de illa tum, cum prophetas enarrabimus: praesertim cum jam ex parte in Commentariis in psalmos XLV et XLVII de civitate Dei pro viribus sermonem fecerimus. » Hieronymus lib. I Adversus Rufinum ait Origenem « octogesimum nonum psalmum, qui scribitur Oratio Moysi hominis Dei, et reliquos undecim qui non habent titulos, secundum Huilli Judaeorum patriarchae expositionem, ejusdem Moysi putasse, nec dedignatum esse Hebraeam scripturam interpretantem per singula loca, quid Hebraeis videatur inserere. » Origenes homil. 15 in Jesum Nave, suam centesimi psalmi expositionem commemorat. « Memini me, inquit, similia dixisse etiam in iis locis, in quibus exponebamus versiculum psalmi, in quo scriptum est: In matutinis interficiebam omnes peccatores terrae, ut disperdam de civitate Domini omnes qui operantur iniquitatem. » Denique enarratio in psalmum CXVIII aperte citatur homilia 13 in Leviticum his verbis: « Memini dudum nos cum centesimi decimi octavi psalmi exponeremus illum versiculum, in quo scriptum est: Lucerna pedibus meis lex tua, Domine, et lumen semitis meis, diversitatem lucernae et lucis pro viribus ostendisse. Dicebamus enim quod lucernam quidem pedibus, id est inferioribus corporis partibus deputarit, lumen vero semitis dederit: quae semitae in alio loco semitae aeternae nominantur. Quia ergo secundum quamdam mysticam rationem inferiores partes creaturae mundus hic intelligitur, ideo lucerna legis his qui in hoc mundo tanquam totius creaturae partes sunt, accensa memoratur. Lux autem aeterna erit illis semitis per quas in futuro saeculo unusquisque pro meritis incedit. Sed de his in suo loco sufficienter pro nostris viribus dictum est. » Nullus ergo dubitandi locus est, quin Origenes tomis seu prolixis commentariis universum Psalmorum corpus illustrarit, praesertim si ad Hieronymi epistolam 18, alias 141, attendatur, ubi ait: « Beatus Pamphilus martyr centesimi vigesimi sexti psalmi commentarium confessus est non repertum; non quod talis tantusque vir (Adamantium dicimus) aliquid praeterierit, sed quod negligentia posterorum ad nostram usque memoriam non durarit. »
...we were dictating. The exposition of Psalms 45 and 47 is cited in book VII Against Celsus, towards the end, no. 31, in these words: "In the same way we too, not thinking it part of the present undertaking to make clear the things concerning the holy and good land and the city of God in it, defer them to the exegetical works on the prophets, having in part, as far as we could, discussed the city of God in what we have written on the forty-fifth psalm and the forty-seventh psalm." "So we too do not consider the explanation of the holy and good land and of the city of God which is in it to belong to the present undertaking: we shall treat of it when we expound the prophets: especially since we have already spoken in part, as far as our powers allowed, about the city of God in the Commentaries on Psalms 45 and 47." Jerome, in book I Against Rufinus, says that Origen "held that the eighty-ninth psalm, which is entitled A Prayer of Moses the man of God, and the eleven others which have no titles, are by the same Moses, following the exposition of Huillus, patriarch of the Jews, and did not disdain, in interpreting the Hebrew scripture, to insert at each passage what the Hebrews think." Origen, in homily 15 on Joshua son of Nun, recalls his exposition of the hundredth psalm. "I remember," he says, "that I said similar things also in those places where we were expounding the verse of the psalm in which it is written: In the mornings I slew all the sinners of the land, that I might destroy from the city of the Lord all who work iniquity." Finally the exposition of Psalm 118 is openly cited in homily 13 on Leviticus in these words: "I remember that some time ago, when we were expounding that verse of the hundred and eighteenth psalm in which it is written: Your law is a lamp to my feet, O Lord, and a light to my paths, we showed as well as we could the difference between lamp and light. For we said that he assigned the lamp to the feet, that is, to the lower parts of the body, but gave the light to the paths: which paths are elsewhere called eternal paths. Since, then, according to a certain mystical account, this world is understood as the lower parts of creation, therefore the lamp of the law is recorded as lit for those who are in this world as parts of the whole creation. But the eternal light will be for those paths by which in the age to come each walks according to his merits. But of these things enough has been said in their place, according to our powers." There is therefore no room for doubting that Origen illustrated the whole body of the Psalms with tomes or extended commentaries, especially if attention is paid to Jerome's letter 18, otherwise 141, where he says: "The blessed martyr Pamphilus confessed that the commentary on the hundred and twenty-sixth psalm was not found; not because so great a man (we mean Adamantius) passed anything over, but because through the negligence of later generations it has not lasted down to our memory."
Praeter tomos, Enchiridion, id est scholia, seu strictas brevesque in Psalterium adnotationes reliquerat, uti docet auctor Breviarii in Psalter. tom. II Oper. Hieronym., pag. 121. « Proxime, inquit, cum Origenis Psalterium, quod Enchiridion ille vocabat, strictis et necessariis interpretationibus adnotatum in commune legeremus, simul uterque deprehendimus, nonnulla eum vel perstrinxisse leviter, vel intacta penitus reliquisse. »
Besides the tomes, he had left an Enchiridion, that is, scholia, or concise and brief notes on the Psalter, as the author of the Breviary on the Psalter teaches, vol. II of Jerome's Works, p. 121. "Lately," he says, "when we were reading together Origen's Psalter, which he called the Enchiridion, annotated with concise and necessary interpretations, we both noticed at the same time that he had either touched on some things lightly or left them wholly untouched."
Homilias insuper ipsum in Psalterium edidisse testatur idem auctor cum ait ibidem: « Non quod putem me posse dici quae ille praeteriit; sed quod ea quae in tomis vel homiliis ipse disseruit, vel ego digna arbitror lectione, in hunc angustum commentariolum referam. » Nec aliud quam homilias ejus indicare videtur Basilius libro De Spiritu sancto, cap. 29, his verbis: Ἤδη δὲ καὶ Ὠριγένην ἐν πολλαῖς τῶν εἰς τοὺς Ψαλμοὺς διαλέξεων εὕρομεν Θεῷ σὺν τῷ ἁγίῳ Πνεύματι τὴν δόξαν ἀποδιδόντα, ἄνδρα οὐδὲ πάνυ τι ὑγιεῖς περὶ τοῦ Πνεύματος τὰς ὑπολήψεις ἐν ἅπασιν ἔχοντα. Πλὴν ἀλλὰ πολλαχοῦ καὶ αὐτὸς τῆς συνηθείας τὸ ἰσχυρὸν δυσωπούμενος, εὐσεβεῖς φωνὰς ἀφῆκε περὶ τοῦ Πνεύματος. « Jam vero et Origenem multis in sermonibus suis quos in Psalmos edidit, deprehendimus Deo cum sancto Spiritu gloriam deferre, virum qui non omnino sanas habet in omnibus de Spiritu opiniones. Nihilominus et hic reveritus consuetudinis robur, pias voces emisit de Spiritu. » Trithemius De auctor. ecclesiast., num. 30, memorat Origenis in Psalterium tractatus centum et quinquaginta. Tomos ejus seu prolixos commentarios non fuisse, inde suspicandi locus est, quod jam Hieronymi aetate centesimi vigesimi sexti psalmi commentarius non reperiretur. Quamobrem centum hi et quinquaginta tractatus de quibus Trithemius quasi αὐτόπτης loquitur, si vere Origenis fuerunt, inter homilias recensendi sunt. Utut est, fragmentum genuinae Origenis homiliae ad populum, qua psalmum octogesimum secundum exponebat, refertur ab Eusebio Historiae ecclesiasticae lib. VI, cap. 38, de haeresi Helcesaitarum. E numero quoque homiliarum fuisse videntur psalmorum XXI, CXXXIV et CXL, explicationes quas citat in homilia de Engastrimytho, et homilia 8 et 18 in Jeremiam. Denique ex interpretatione Rufini habemus hodie quinque homilias in psalmum trigesimum sextum, duas in psalmum trigesimum septimum, et item duas in psalmum trigesimum octavum. Origenis eas esse nullus erit dubitandi locus, si prologus eis ab interprete Rufino praefixus conferatur cum his quae ab eodem scripta sunt in peroratione Comment. in Epistolam ad Romanos: « Nam illa, inquit, quae in Jesu Nave, et in Judicum librum, et in trigesimum sextum et in trigesimum septimum, et in trigesimum octavum psalmum scripsimus, simpliciter expressimus, ut invenimus. » Huc adde quod Patrum manuscriptae in hos psalmos Catenae nonnulla sub nomine Origenis exhibent fragmenta Graeca, quae proximam habent cum nonnullis Rufinianae interpretationis locis affinitatem: uti videre est in notis nostris. Erasmus ergo, in censura super his homiliis, criticae suae nimium permittit, earumque auctorem et interpretem, perperam dubios facit. Vide quemadmodum confutatur ab Huetio Origenianorum lib. III, sectione 3, num. 6. De Psalmorum illorum expositione ita Rufinus in prologo: « Idcirco tibi eam, Aproniane fili charissime, in novem oratiunculas, quas Graeci homilias vocant, velut in uno corpore digestam in Latinum transtuli. » Ubi eam in novem homilias digestam se transtulisse dicit, non in novem homilias digessisse; contra quam Erasmo et Sixto Senensi visum est. Certe ex multis earum locis manifestum est Origenem explicare quae ad populum lecta erant, et coram auditoribus loqui. Denique haec expositio, ut ipse adnotavit Rufinus, tota moralis est, cujusmodi sunt omnes aliae Origenis homiliae. Homilia prima in psalmum XXXVI de imperatore loquitur qui ante triginta annos magno splendore regnaverat: « Vide quis imperarit ante hos triginta annos: quomodo imperium ejus effloruit; continuo autem sicut flos feni emarcuit. » Unde probabilis est conjectura hanc homiliam habitam fuisse anno 241, triginta annis post Severi interitum. Homilia prima in psalmum XXXVII quidpiam citat ex eo quod dixerat explicando Matthaei locum. « Memini me, inquit, aliquando de illo capitulo Evangelii disputantem, in quo scriptum est: Spiritus quidem promptus est; caro autem infirma, tale aliquid sensisse, » etc. At Commentarii in Matthaeum scripti sunt circa annum 245. Non ergo istae novem homiliae eodem anno editae sunt. Homilia sexta quae est prima in psalmum XXXVII aperte se inter senes numerat. « Quod si, inquit, eruditio puerorum hujuscemodi est, quid sentire debemus de nobis senibus? » Homilia quinta in psalmum trigesimum sextum loquitur de pace qua tunc Ecclesia fruebatur. « Sed ne securum, inquit, reddat pacis tempore ista talis expositio. » Optime quadrat ista pax cum anno 247, qui erat imperii Philippi quartus et vitae Origenis sexagesimus secundus.
That he also published homilies on the Psalter is attested by the same author when he says in the same place: "Not that I think I can say what he passed over; but that I may gather into this narrow little commentary what he himself discussed in the tomes or homilies, or what I judge worth reading." Nor does Basil seem to point to anything other than his homilies in the book On the Holy Spirit, ch. 29, in these words: "And we have found that Origen too, in many of his discourses on the Psalms, gives glory to God with the Holy Spirit, a man who did not hold at all sound notions about the Spirit in every respect. Nevertheless in many places he too, put to shame by the strength of custom, uttered pious words about the Spirit." "And now we have found that Origen too, in many of the sermons which he published on the Psalms, gives glory to God with the Holy Spirit, a man who does not hold altogether sound opinions about the Spirit in all things. Nevertheless here too, revering the strength of custom, he uttered pious words about the Spirit." Trithemius, On Ecclesiastical Authors, no. 30, records one hundred and fifty treatises of Origen on the Psalter. That they were not his tomes or extended commentaries there is room to suspect from the fact that already in Jerome's time the commentary on the hundred and twenty-sixth psalm was not found. Therefore these hundred and fifty treatises, of which Trithemius speaks as if an eyewitness, if they were truly Origen's, are to be reckoned among the homilies. However that may be, a fragment of a genuine homily of Origen to the people, in which he expounded the eighty-second psalm, is quoted by Eusebius, Ecclesiastical History book VI, ch. 38, on the heresy of the Elkesaites. From the number of the homilies too seem to have been the explanations of Psalms 21, 134 and 140, which he cites in the homily on the Witch of Endor, and in homilies 8 and 18 on Jeremiah. Finally, from Rufinus's translation we have today five homilies on the thirty-sixth psalm, two on the thirty-seventh psalm, and likewise two on the thirty-eighth psalm. There will be no room for doubting that they are Origen's if the prologue prefixed to them by their translator Rufinus is compared with what he wrote in the closing words of the Commentary on the Epistle to the Romans: "For those things," he says, "which we wrote on Joshua son of Nun, and on the book of Judges, and on the thirty-sixth and thirty-seventh and thirty-eighth psalms, we rendered simply, as we found them." Add to this that the manuscript Catenae of the Fathers on these psalms present some Greek fragments under Origen's name which have a very close affinity with some passages of Rufinus's translation: as may be seen in our notes. Erasmus, then, in his censure of these homilies, allows his critical judgement too much, and wrongly casts doubt on their author and translator. See how he is refuted by Huet, Origeniana book III, section 3, no. 6. Of the exposition of those Psalms Rufinus writes thus in the prologue: "Therefore, Apronianus, dearest son, I have translated it for you into Latin, arranged in nine little discourses, which the Greeks call homilies, as in one body." Where he says that he translated it already arranged in nine homilies, not that he arranged it into nine homilies; contrary to what Erasmus and Sixtus of Siena thought. Certainly it is plain from many passages of them that Origen is explaining what had been read to the people, and speaking before hearers. Finally, this exposition, as Rufinus himself noted, is wholly moral, as are all the other homilies of Origen. The first homily on Psalm 36 speaks of an emperor who had reigned with great splendour thirty years before: "See who ruled thirty years ago: how his empire flourished; but at once like the flower of the grass it withered." Hence the conjecture is probable that this homily was delivered in the year 241, thirty years after the death of Severus. The first homily on Psalm 37 cites something from what he had said in explaining a passage of Matthew. "I remember," he says, "that I once, discussing that chapter of the Gospel in which it is written: The spirit indeed is willing, but the flesh is weak, perceived something of this kind," etc. But the Commentaries on Matthew were written about the year 245. These nine homilies, then, were not published in the same year. The sixth homily, which is the first on Psalm 37, openly counts himself among the old. "But if," he says, "the instruction of boys is of this kind, what ought we old men to think of ourselves?" The fifth homily on the thirty-sixth psalm speaks of the peace which the Church then enjoyed. "But lest such an exposition," he says, "make one careless in time of peace." This peace fits very well with the year 247, which was the fourth of Philip's reign and the sixty-second of Origen's life.